Hľadaný výraz: Lk 13,1-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. 4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”.

1

mail   print   facebook   twitter